Pereto (AQ)
bolla di papa Clemente III

Home
Su


Blog

Archivio

Comune

Pro Loco

Università III età

 

 

Bolla di Clemente III

[Copia settecentesca in Di PIETRO 1869, Agglomerazioni, I, pp. 311-320]

Testo in latino

 

«CLEMENS Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili fratri Heliano Marsicanae Ecclesiae Episcopo, ejusque successoribus successive substituentis [...]. In eminenti Apostolicae sedis specula, dispositione Divina in Domino constituti; frates nostros Episcopos tam vicinos quam longe positos, fraterna debemus charitate diligere, et Ecclesis quibus in Domino militare noscuntur, suam dignitatem, et justitiam conservare. Eapropter Venerabilis in Christo frater Heliane, tuis postulationibus gratum impartientes assensum, Marsicanam Ecclesiam, cui Domino Ductore praesides, ad exemplum praedecessorum nostrorum felicis memoriae Paschalis, Eugenii, Anastasii, Hadriani, et Alexandri Romanorum Pontificum; sub Beati Petri, et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus, statuentes ut quascumque possessiones, quaecumque bona eadem Ecclesia in praesentiarum juste, et canonice possidet, aut in futurum collecta fuere, Pontificum largitione, Regum, vel Principum, oblataliis fidelium, sive vito justis modis, Domino propitio poterit adspici; firma tibi, tuisque successoribus, permaneant. In quibus haec propriis duximus exprimenda vocabulis:

 

ECCLESIAS

 

Sancti Heliae, et Sanctae Mariae in Opi.

Sancti Pauli cum titulis suis in Pesculo Serulae.

Sanctae Mariae in Campo-micia.

Sanctae Mariae in Juge.

Sancti Nicolai in TempIe.

Sancti Nicolai in Pecza.

Sancti Salvatoris, et Sancti Bartolomaei in Bisegna.

Sancti Pancratii in Sancto Sebastiano.

Sancti Salvatoris in Asclo.

Sancti Mangarii in Valle frigida.

Sancti Felicis in Vado Albonis.

Sancti Joannis, sancti Onufri, Sancti Abundi - in Ortona.

Sancti Christophari, Sanctae Agnetis - in Fumegna.

Sancti Angeli in Parasepe.

Sancti Thomae in Caesulis.

Sancti Quirici in Melogne.

Sancti Nicolai, Sancti Andreae, Sancti Jacobi - in Carritu.

Sancti Ruphini in Ferratu.

Sancti Lucii in Macrano.

Sancti Leonardi, Sancti Salvatoris, Sanctae Mariae, Sancti Nicolai, Sancti Mauri in Piscina.

Sancti Petri, Sancti Valentini - in Apinianicis.

Sancti Juliani, Sancti Clementis, Sancti Thomae - in Praeciolo.

Sanctae Mariae, Sanctae Annae, Sancti Cataldi - in Bozzano.

Sanctae Mariae in Ceturo.

Sanctae Felicitatis in Cerfennia.

Sancti Comitii in Armele.

Sancti Ruphini in Loreto.

Sancti Gregori in Malliano.

Sancti Marcelli, sancti Thomae, sanctae Anatoliae - in Leone.

Sancti Marci in Geno, Sancti Laurenti in Atrano.

Sanctae Mariae, Sancti Petri, Sancti Gervasii, Sancti Silvestri in Venere.

Sancti Anastasii cum titulis suis, Sancti Calistrati, Sancti Pellegrini, Sancti Cypriani - in Civitate.

Sanctae Juste in Fossage.

Sancti Petri in Cornavino.

Sancti Martini in Flimini.

Sancti Joannis in Pentuma cum titulis suis.

Sanctae Mariae in Ponterone.

Sancti Nicolai in Capistrellis.

Sancti Martini in Malesiano.

Sancti Joannis in Ozzanello.

Sanctae Christinae in Subezzano cum titulis suis.

Sanctae Crucis, Sancti Pancratii - in Alafrano.

Sancti Petri in Monte.

Sancti Angeli, Sancti Nicolai - in Agello.

Sanctae Mariae, Sanctae Justae - in Bovitio.

Sanctae Barbarae, Sancti Donati, Sanctae Martae, Sancti Petri, Sancti Nicolai - in Foce.

Sanctae Mariae intra Fauces.

Sancti Gregorii in Pensula.

Sancti Marcelli, Sancti Angeli - in Arcu.

Sancti Basylii in Turre.

Sanctae Mariae in Padule.

Sancti Joannes in Coelano, qui ad caput aquae dicitur, cum titulis suis.

Sancti Potiti, Sancti Nicolai - in Castello.

Sancti Bartolomaei in Petramara.

Sancti Angeli in Arano.

Sancti Nicolai, Sanctae Mariae - in Robure.

Sanctae Mariae in Porciano.

Sancti Georgi, Sancti Sosii - in Paterno.

Sancti Laurentii in Cuna cum titulis suis.

Sanctae Mariae in Hortuclae.

Sancti Quirici, Sancti Christophari - in Vico.

Sancti Nicolai, Sanctae Mariae - in Sperone.

Sancti Martini in Agne.

Sanctae Mariae, Sancti Petri - in Lecce.

Sancti Laurentii in Angre.

Sancti Leuci, Sancti Nicolai - in Rocca.

Sancti Angeli, Sanctae Mariae - in Colle-lungo.

Sancti Martini in Valle Trasaccana.

Sancti Coesidii in Transaque cum titulis suis.

Sancti Vincentii in Formis cum titulis suis.

Sanctae Mariae in Vico.

Sanctae Mariae, Sancti Joannis, Sancti Petri - in Aquarnia.

Sancti Bartolomaei in Avezzano cum titulis suis.

Sancti Andreae (in Avezzano) cum titulis suis.

Sancti Pancrati in Castel-nuovo.

Sanctae Mariae, Sancti Petri - in Alba cum titulis suis.

Sancti Blasii in Podio.

Sancti Nicolai, Sancti Joannis, Sancte Mariae, Sancti Leucii - in Marano.

Sancti Erasmi cum titulis suis in Castro Sancti Donati.

Sancti Silvestri in Gualdo.

Sancti Andreae, Sancti Nicolai - in Tugulario.

Sancti Thomae, Sancti Angeli - in Pomperano.

Sanctae Mariae in Podio.

Sanctae Mariae in cellis cum titulis suis

Sancti Angeli, sancti Andreae - in Oloreto.

Sancti Joannis in Vovecchie.

Sanctae Luciae in Palentino.

Sancti Joannis in via Romana.

Sancti Silvestri in Sanctis Mariis.

Sancti Thomae, Sancti Angeli, Sancti Aegidii cum titulis suis - in Sculpola.

Sancti Salvatoris in Pontibus.

Sancti Felicis in Marche.

Sanctae Mariae cum titulis suis, Sancti Petri, Sancti Martini, Sancti Nicolai - in Capistrello.

Sancti Stephani, Sancti Salvatoris - in Colle di Sage.

Sancti Angeli in Cripta.

Sancti Nicolai in Nerfa cum titulis suis.

Sanctae Mariae in Monte.

Sancti Salvatoris in Parifalco.

Sancti Petri, Sancti Joannis, Sancti Nicolai, Sanctae Anatoliae, Sanctae Mariae in Corcumello.

Sancti Sebastiani in Aquam Vomicam.

Sanctae Margaritae, Sancti Blasii - in Cappadocia.

Sancti Angeli, Sancti Joannis in Petrella.

Sancti Antonini, Sancti Aegidii cum titulis suis - in Verede.

Sancti Nicolai in Valle-cupola.

Sanctae Mariae, Sanctae Barbarae - in Orignuna.

Sancti Petri, Sancti Nicolai, Sancti Aegidii, Sanctae Ceciliae cum titulis suis in Taliaecotio.

Sancti Pauli in via Romana.

Sancti Maximi cum titulis suis, Sanctae Mariae - in Rocca di Cerro.

Sancti Donati in Cerro.

Sancti Angeli in Montibus.

Sancti Quirici, Sancti Marcelli, Sanctae Mariae, Sancti Nicolai, Sancti Andreae, Sanctae Justae, Sanctae [...] - in Alto Sanctae Mariae.

Sanctae Mariae [...].

Sancti Salvatoris, Sancti Joannis, Sancti Cypriani - in Scansano.

Sanctae Mariae in Casis Vetulis.

Sancti Petri in Tublone.

Sancti Stefani in Caprili.

Sancti Angeli in Nursiae.

Sanctae Mariae in Manica.

Sancti Martini in Castello - Vetulo.

Sanctae Mariae, Sancti Joannis in Barro.

Sanctae Mariae, Sancti Joannis in Uppa.

Sancti Joannis in Collibus cum titulis suis.

Sancti Angeli cum titulis suis. Sancti Pauli, Sanctae Victoriae, Sanctae Nicolai in Cellis.

Sancti Vici in Valle-Jnuga.

Sancti Joannis, Sanctae Mariae, Sancti Stephani - in Petra-sicca.

Sancti Stephani, Sancti Laurenti - in Tufo.

Sancti Petri in Podio.

Sancti Petri, Sancti Laurentii, Sancti Nicolai, Sancti Georgii, Sancti Salvatoris in Pereto.

Sanctae Mariae in Petra-sicca.*

Sancti Bartolomaei in Camerata.

Sancti Petri cum titulis suis. Sancti Blasii [...] - in Rocca de Butta.

Sancti Joannis in Valle Calvula.

Sancti Thomae, Sanctae Mariae, Sancti Salvatoris, Sancti Stephani - in Auricula.

Sancti Joannis in Altangona.

Sancti Andreae in Fossa cieca.

Sanctae Mariae in Carseolo cum titulis suis.

 

Ecclesiam S. Nicolai de Cappellis cum hominibus, terris, pertinentiis, et omnibus suis a Venerabili Priore cum fratribus Sanctae Mariae de Pertuso, pro Ecclesia S. Leucii, quam piae permutationis titulo cum assensu Capituli tui Zaccarias praedecessor tuus contraxit, et Ecclesiae tuae concessam, sicut in autentico scripto exinde hoc continetur, et tunc tam juste possides, et quiete; ad exemplar felicis recordationis Alexandri, et Lucii Praedecessorum Nostrum, tibi, et Ecclesiae tuae auctoritate Apostolica confirmamus.

Praeterea Ecclesiam Beate Sabinae Martyris, matricem semper haberi, sicut hactenus habita est, et illic Episcopalem Sedem permanere decernimus. Ad perpetuam quoqueejusdem Ecclesiae pacem, ac stabilitatem, praesentis Decreti firmitate sancimus, ut universifines, sicut a tuis antecessoribus usque hodie possessi sunt; ita ibi, et tuis successoribus in perpetuum conservantur, iusti videlicet fines:

A Furca Ferrati decurrunt ad Caput Carriti; inde per Vadum de Marso; in Portella de Valle Putrida; per Serram de Feresca; per Argatonem; per Serram de Camino; per Serram Fermellae; inde ad molinum vetus; inde ad Furcam Aceri; per Serram de Ruo; per Serram de Troja; inde ad Pesculum Canale; inde ad petram Imperatoris; per Serram de Cervaja; inde ad Sanctum Britium; per Furcam di Auricola; inde ad Sanctum Georgium; per flumem Sisarae; per turres de Ofrano; per Scalellas; per Tufum fluvii Rumanii; per Trepontium; inde ad Vulpem mortuam; per Buccam de Teba; per rivum gambarorum; per Serram de candida; per Ventrinum; et redeunt ad Furcam Ferrati.

Intra quos fines, quaecumque Villae, quaecumque plebes, quaecumque Ecclesiae forsam sitae sunt, aut in posterum fuerint, salvis primis juribus Apostolicae Sedis, sub tua, et tuorum Catholicorum successive Episcoporum providentia, et dispositione permaneant. Et proinde ab his omnibus Episcopalia vobis jura solvantur, tam in Clericorum ordinationibus, quam in reddita decima rum, et oblationum, sive correctionibus delinquentium. Sane illam Monacorum pravam praesuntionem, quae partim Episcoporum absentia, partim eorum pervicacia, in Marsorum finibus fraudolentius inolevit, omnino inibemus, ut nec Baptistum in Monasteris faciant; nec ad infirmorum unctiones de claustris suis progredi audeant, nec ad paenitentiam injungendam populares personas admittant; nec ab Episcopo excomunicatos ad comunionem, nec interdictos ad officia sacra suscipiant.

Sententiam quam Praedecessor, videlicet sanctae memoriae Benedictus, pro controversia, qua e cum Monacis Sanctae Mariae de Pertuso, et cum clericis Beati Joannis [de Celano] pro olei consecratione agitabatur, premulgavit; auctoritate Nostra, ad instar praedicti Alexandri antecessoris Nostri, firmamus, et ratam semper manere decernimus; ut una scilicet olei ampulla in matrice Ecclesia Sanctae Sabinae consacretur, et tam per Ecclesiam S. Ioannis, quam per alias, sicut justum est personaliter dividatur.

Decernimus ergo; ut nulli omnino honinum liceat eamdem Ecclesiam pertubare, aut ejus possessionibus usufruere; vel ablatas retine re; vel injuste datas suis usibus vindicare, ac diminuere; vel usurarii vexationibus fatigare: sed omnia integra serventur tam tuis, quam Clericorum, et pauperum usibus profutura, salva nimirum in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate. Si quis igitur Nostras litteras, videlicet Archiepiscopus, aut Episcopus, Imperator, aut Rex, aut Dux, aut Comes, aut Vice-Comes, ludex, aut Castalio, aut Ecclesiastica quaelibet, vel saecularis persona, hanc Nostrae Constitutionis paginam sciens contrariare voluerit, vel contra eam venire tentaverit; secundo, tertiove monita, si non satisfecerit, et se congrue emendaverit; potestatis, honorisque dignitate cuareat, reumque se Divino judicio existere de perpeatrata iniquitate, cognoscat; et a sacratissimo corpore, et sanguine Dei, et Domini Nostri Iesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae vultioni subjaceat.......

Datum Laterani per manum Aloysii Romanae Ecclesiae Subdiaconi Vicarii agentis Cancellarii secundo Kalendas lunii, lndictione sexta, Incarnationis Dominicae anno millesimo, centesimo octuagesimo octavo. Pontificatus vero Domini Clementis Papae tertii anno primo [...].

Ego Clemens Catholicae Sedis Episcopus”.

 

 

* Per la «Sanctae Mariae in Petra-sicca», situata fra Pereto e Camerata, si tratta sicuramente di un errore, perché la stessa è già citata precedentemente fra le chiese di Pietrasecca. Va quindi corretta in «Sanctae Mariae in Serra-sicca», l'attuale S. Maria dei Bisognosi di Pereto posta sul monte Serrasecca, citata nelle decime vaticane del 1324 come chiesa dipendente da Oricola: SELLA 1936, p. 39, n. 670 - «S. Marie de Serrasecca»; p. 52, n. 934 - «Ecclesia S. Marie de Ser[r]a». La vediamo, inoltre, nel Registro delle Decime della Diocesi dei Marsi, sul finire del XIV secolo, attribuita a Pereto: "ADM" A/2, f. 15v. - «In Pereto. Ab ecclesia Sanctae Mariae de Monte Cartioli, cerae libram unam».

 


Traduzione in italiano

 


© 2001 - Disclaimer